라틴어 문장 검색

Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
여러분이 나를 생각해 주는 마음을 마침내 다시 한 번 보여 주었기에, 나는 주님 안에서 크게 기뻐합니다. 사실 여러분은 줄곧 나를 생각해 주었지만 그것을 보여 줄 기회가 없었던 것입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 4장10)
nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur.
만약 죄가 없더라도 이름 그 자체가 처벌되어야 하는지, 아니면 이름과 결합된 죄가 처벌되어야 하는지. (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 2:3)
Inutile quippe est crebro videre per que aliquando captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere quibus difficulter careas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:13)
Addunt etiam nostrae jam aetati ac professioni convenire, ut sicut mores et habitum, ita commutem et studium, et humanis divina praeferam volumina, qui ad Deum saeculo relicto totum me jam transferre proposui.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:13)
Ut si nondum ignorantiae vitio caream, haeresis tamen crimen non incurram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:39)
Quod enim aeternaliter subsistit, atque initio caret, nec creatum nec factum convenit dici.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:2)
Ait itaque maximus prophetarum et regum David, qui suam caeteris intelligentiam praeferens dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:1)
Aeternum quippe est quod origine caret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:8)
Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
Quorum quidem Socrates maximus idololatriae derisor, in tantum plures deos, id est idola, contemptum adduxit, ut eis canem praeferre auderet, per quem ad hanc irrisionem jusjurandum susceperat, unde et antiquorum nominum gloriam ipsis abstulit idolis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:18)
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:10)
Coeli ac siderum dictum est secundum dignitatis differentiam, cum alios spiritus aliis praelatos ac superiores credamus, unde et angelos et archangelos dicimus seu dominationes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:4)
nisi enim posset aliud frustra illud vellet, quia efficacia careret, et nisi solerter sciret illud efficere, non haberet egregium effectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:4)
Ac fortasse cum creaturae ipsae ex necessitate non sint, quia scilicet quantum ad propriam naturam non esse possunt, amor tamen Dei erga illas ita necessario habet esse, ut absque illo Deus esse non possit omnino, cum videlicet ipse ex propria natura tam hunc amorem suum quam quodlibet bonum ita habeat, ut eo carere nullatenus possit, quem nullatenus aut minus bonum quam est, aut majus bonum posse esse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:24)
Non enim oportet rationalem substantiam ab alio esse concedi, si ratione carentem a se esse ponamus, nemo enim nostrum est qui se ipsum ignoret a se mimine esse, sed ab alio gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION